monumenta.ch > Augustinus > bkeCod.15.91v > sectio 7 > habCod.Guelf.79Weiss..95 > sectio 29 > bnf13013.60 > csg250.251 > Hrabanus Maurus, De Universo, 20, 6 > bmv343.263 > bavPal.lat.1449.156 > sectio 4 > sectio 2 > bnf15074.36 > sectio > sectio 26 > ad Timotheum I, 4 > bnf13013.81 > bnf2495.106 > bnfNAL1615.50 > bkeCod.15.69v > bnfGrec107.805 > csg250.170 > sectio 33 > sectio 78 > sectio 14 > bavPal.lat.1449.215 > Samuelis I, 16 > csg48.229 > bkeCod.15.17v > bnf13013.171 > bnfNAL1615.147 > csg250.171 > csg251.93 > sectio 17 > sectio 88 > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 74
{XXXVII} Auctores sunt omnibus annis advolare Ilium ex Aethiopia aves et confligere ad Memnonis tumulum, quas ob id Memnonidas vocant. hoc idem quinto quoque anno facere eas in Aethiopia circa regiam Memnonis, exploratum sibi Cremutius tradit. simili modo pugnant Meleagrides in Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibberum, variis sparsum plumis. quae novissimae sunt peregrinarum avium in mensas receptae propter ingratum virus; verum Meleagri tumulus nobiles eas fecit.